Per l’anno che se ne va…
Martedì 31, alle ore 18.00
Ci ritroviamo per ringraziare il Signore del 2013
con il canto del Te Deum.
TE DEUM
Te, Deum, laudamus,
te, Dominum, confitemur.
Te, aeternum Patrem,
omnis terra veneratur.Tibi omnes angeli,
tibi coeli, et universae potestates;
tibi cherubim et seraphim
incessabili voce proclamant:
«Sanctus, sanctus, sanctus
Dominus, Deus sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra
maiestatis gloriae tuae».Te gloriosus apostolorum chorus,
te prophetarum laudabilis numerus,
te martyrum candidatus
laudat exercitus.
Te per orbem terrarum
sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae maiestatis,
venerandum tuum verum et unicum Filium,
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum.
Tu devicto mortis aculeo
aperuisti credentibus Regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes
in gloria Patris.
Iudex crederis esse venturus.
Te ergo quaesumus tuis famulis subveni
quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac
cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine,
et benedic haereditati tuae.
Et rege eos,
et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos dies,
benedicimus te.
Et laudamus nomen tuum in saeculum
et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto
sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine,
miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine,
super nos quemadmodum
speravimus in te.
In te, Domine, speravi,
non confundar in aeternum.